- DALMATIA
- DALMATIAIllyrici pars, Liburn. contermina versus Occas. cuius incolae Dalmatae vocantur, Augusti olim auspiciis Romano imperio subiecti. Dionys. v. 26.Δεξιτερην` κατα χεῖρα φαείνεται Ι᾿λλυρὶς αἶα,Δαλματίη δ᾿ ἐφύπερθεν, ενυαλίων πέδον ἀνδρῶν.Populi Graecis Δαλμάται, καὶ Δαλματεῖς, qui, teste Flor. plerumque sub silvis agunt, inde in latrocinia promptissimi, quiqueve armis ac opibuspotentes, confidentiores erant, saepius Romanis rebelles, et eorum finibus graves. Strab. l. 7. Ἔςτι δὲ τῶ πολυν` χρόνον πολεμη???άντων πρὸς ῾Πωμαίους τὸ ἔθνος τοῦτο. Tertull. de Anima, Tamen vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos illudunt, Sallust. feroces Dalmatas pulsat. Aliqui, pro Dalmatis, apud Caesar. Delmatis reponunt, et ita antiqui lapides et Fasti Capitol. in quibus est Delmaticus, non Dalmaticus. Velius item Longus, ex auctoritate Varron. ia praecipit scribendum, quoniam a Delminio maxima civitate tractum nomen existimatur. Eustath. Η῾ δὲ πόλις αὐτῶν Δάλμιον ἢ Δελμίνιον ἢ Δέλμινον. Idem fere habet Appian. Sic et Ioh. Lucius, Vir doctiss. Dalmata: cum ait: A Dalmio, vel Delmatia, a Delminio, civitate Illyrica, sic dicta est Dalmatia. Cum enim, regante Gentio, Illyricor. Rege Dalmitani se in libertatem vindicassent, vigintique oppida in sua ditione haberent, regionem Dalmatiam dixêre. Dein allis sexaginta sibi ascitis, cum ad mare pervempssent, Tragurinisque et Epetmis infesti evasissent, hinc ortum primum bellum Dalmatic. Et nunc Dalmatia in provinciam redacta est a Romanis. Postea vero, Dalmatae Liburnis ad Occid. agrum ademerunt, Romanis vero Illyric. propr. ita ut a Titio fluv. usque ad Drilonem fines suos protulerint; et sic Librnia etiam in Dalmatia inclusa fuit. Dein se extendit regio post Imperii inclinationem, ab Ichia Dyrrachium usque. Postmodum a parte Orient. restricat est ad flumen Bolianam, talesque fines nunc servat. Magna ex parte Schiavonia dicitur. Genuit haec regio Diocletianum, virum crudeli et exitiali in Christianos animo, quippe qui praeter tormenta, quibus carnificianm exercuit, in libros etiam et scripturas saeviit. Protulit et S. Hieronymum Stridone natum, quem Lationrum nemo lucubrando vicit. A Iustiniano, Gothis subactis, recepta A. C. 540. Evagr. l. 17. c. 19. A Carolo Hung. Rege, una cum Croatia, Servia, Russia et Bosnia, etc. Hungariae adiecta est, A. C. 1310. Bonfin. in Hist. Iterum a Ludovico Rege, victis Venetis, recuperata, A. C. 1358. hodie possidetur partim a Venetis, quibus ibi Zara, Sebenico, Spalatro prope Salonam, quo Diocletianus se receperat, cum Imperio se abdicasset, Nona, Trau, etc. Patrim a Turcis, qui ibi habent Scardone, Sasso, Clisso, Laurana, etc. Ibidem Ragusia, veteribus Epidaurum, Libera Resp. Urbes tamens S. Viti et Zeug Austriaci sunt iuris. Quo pacto ad Qustriacam Familiam pervenerit, vide in voce Hungaria. Namque Dalmatia, Croatia et Sclavonia, communi olim Pannoniae nomine, confusis Illyrici Pannoniaeque limitibus, comprehensae, et Croatia, ad superiorem Pannoniam, Sclavonia, cuius pars etiam Dalmatia, ad inferiorem pertinuêre, sicque magis pro accessione Regni Hungarici, quam propriis Regnis, habendae sunt. Tob. Pfannerus de praecipuis Germaniae Principp. gentibus c. 1. Incolae bellicosi, sed in ludis ridiculi. Ptol. l. 2. c. 17. Boter. Rel. P. 1. l. 1. Niger, Eur. Com. 6. etc. Ad fidêm conversi sunt, per Methodium, operâ Ludovici Regis Cromer. l. 3. A. C. 866. regnum sub Demetrio duce facta haec regio, A. C. 1076. Concilium ibi A. C. 1199. in utbe praecipua antibari, quae hodie sub Turcis. Plurimi hîc Albigensium seu Valdensium, ut et in Bulgaria, Bohemia, Croatia, Germania coetus erant, quibus Bartholomaeus quidam Superintendens praeerat, A. C. 1230. Matth. Paris. in Hern. III. Hinc Dalmatica vestis, quae esttunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura, quia hîc ptimum texta. vide infra. Dalmaticus dictus fuit L. Metell. a Dalmatis subactis, qui et Castoris aedem vetustate collapsam refecit, teste Cic. 3. in Verrem, itemque pro M. Scauro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.